- CESPES
- CESPESapud Papin. Statium, l. 1. Sylv. 4. v. ult.---- ---- Sed saepe Deis hos inter honoresCespes et exiguo placuerunt farra salino.Et Theb. l. 2. v. 246.Hi fibris animaque litant hi cespite nudô.Ara est nullo paratu, de Cespitibus congestitia. Vide quoque Horatium, Carmin. l. 3. od. 8. v. 4. In cuiusmodi Altaribus, quamvis nullô coetera apparatu, etiam hostias fuisse mactatas, docet idem, l. 1. od. 19. Hinc Silius Ital. l. 16. v. 262.Et simul exstructis cespes surrexerat aria,Victimaque admotae stabat subiecta bipenni.Iuvenalis, Sat. 12. v. 1. s.Natali, Corvine, die, mihi dulcior haec lux:Quâ festus promissa Deis animalia cespesExspectat.Calpurnius, Ecl. 2.Saepe vaporatô mihi cespite palpitat agnus, etc.Quod de latronibus narrat quoque Appuleius, l. 7. Sic eô profectô coeteri copiosum instruunt ignem, aram cespiete virenti Marti Deo faciunt. Est autem Cespes terra avulsa cum herba, unde faciebant altaria, apud Scholiastem veterem Prudentii Apotheos. v. 255. tellus herbâ florente vestita Papinio: sed et omnis terra, non raro Avieno in Periegesi. Vide Casp. Barthium, Animadvesionibus ad Papin. Statium passim, inprimis p. 406. et 407. Sed et Cespites, ad castra cingenda et aggeres castrenses exstruendos, adhibiti, Vegetius, l. 3. c. 8. Quod Plinius firmat, l. 35. c. 14. Cespitum natura castrorum vallis accommodata. Unde Cespitaticum, in Capitulari 5. Caroli M. ann. 86 c. 1. quod quibusdam est tributum, pro via cespitibus munienda; aliis pro castris muniendis. Vide quoque infra Vallus. Etiam Cespititium tribunal, occurrit apud Vopisc. in Probo Imperat. c. 10. Quum ad exercitus nuntius venisset ---- quasi divinô nutu undique ab omnibus acclamatum est, Probe Auguste, Dii te servent: deinde concursus et cespititium tribunal: appellatusque Imperator. Cuiusmodi tribunalis erectio, certissimum creati Imperatoris argumentum erat: Ex editiore enim loco alloquendi milites uni ac soli Imperatori ius fuit, Casaubon. ad loc. Nec omittendus Cespitum in Investituris usus. Cum enim in traditionum eiusmodi symbolis maxime adhiberent Veteres, quae affinitatem aliquam haberent cum re, quae donaretur et cederetur; vel saltem, quibus dominium in alium translatum significaretur: hinc, agri vel praedii investituram factam denotaturi, cespitem, glebam, seu wasonem, uti recentiori aevô loquebantur, ex ipso agro desumptum, in manus illius, cui donabatur, tradebant. Cuiusmodi symbola ne perirent, adsservabantur apud donatarios, in rei gestae memoriam. Huiusmodi cespites cum sua festuaca, multis in Ecclesits servantur hactenus, visunturque Nivellae et alibi, iustae magnitudinis, formâ quadratâ vel etiam laterculari, Wendelinus apud Car. du Fresne in voce Investitura. Interdum etiam donationis, cessionis vel venditionis instrumento intexebantur, assuebantur vel alligabantur, ut ex compluribus tabulis veterib. liquet. Hinc itaque, apud Scriptores, tam frequens mentio Investiturae, per Cespitem, seu quod idem, per herbam et terram; Porro, per ramum et cespitem (nam nonnumquam addebatur ramus, quô soli superficies, si quid nempe satum et aedificatum in eo esset, simul tradita innuebatur) seu, quod idem, cum ramo et guasone vel wasone, per guasonem andelaginem et ramon de arboribus, etc. ut videbimus infra, ubi de Investitura: uti de Cespite nigro, loco carbonis, variis in regionibus adhibito voce Turba.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.